À Johann Daniel Horst, le 26 novembre 1665
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 199 ro.
Cl. Viro D. I. D. Horstio, Francofurtum.
Vir Cl.
Magnas, inquis, habes mihi gratias, quod tam fidelem […]
etc. Utinam majores mihi deberes, quas tamen nullas postulo : utinam
inquam, magis in hac Urbe profecisset dilectus Filius tuus, quamdiu
hîc apud nos vixit : per me quidem numquam stetit : sed votis meis
sæpius obstiterunt amplissimæ Civitatis lustrandæ summum deside-
rium, res quamplurimæ in ea videndæ, Aula regia, Senatus ipse, Pala-
tium, Schola Medicorum, Schola nostra regia, Disputationes multæ, disse-
ctiones Anatomicæ frequentes, hortus botanicus regius, linguæ Gallicæ
studium, Ruel, Versailles, S. Denis, etc. Prælectiones meæ publicæ, quib.
frequens interfuit ; sic et alia multa sæpius intervenerunt, quæ
ejus animum à studijs interpellarunt, turpis hyems, nebulosa, eáque
frigidissima,
"Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.