À Johann Georg Volckamer, le 27 octobre 1668
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 226 ro.
Cl. Viro D. Io. Georgio Volcamero, Med. Doctori, Noribergam.
Ignosce quæso, Vir Cl. si tardius ad Te scribo : diuturni mei silentij
causa est non imminutus in Te amor meus, (plurib. enim nominibus me Tibi obstri-
ctissimum esse seriò et ex animo profiteor,) sed variorum negotiorum moles quib.
tamen non obruor : scribo igitur ut scias me vivere et valere, Tibi addictissimum :
rogóq. ut quum volueris ad me scribere, per Te sciam quid pro me feceris im-
pensarum in emendis ijs quæ antehac ad me misisti, ut Tibi satisfaciam. Cl.
viros saluto, D.D. Richterum, Dilherum, Fabricium, Felwingerum :
ut et alios si qui sint qui nobis faveant. Quî valent viri optimi D.D.
Rolfinkius et Schenkius, Prof. Ienenses ? Quid habetis novi de Medicina ?
quid nuper editum Lipsiæ de fragmento Petronij : quid de adulterino isto fœtu
scripsit ante obitum Cl. Thomas Reinesius ? Tandem curis meis editam hîc
habeo Apologiam pro Gal. viri Cl. D. Casp. Hofmanni, cujus exemplar Tibi
"Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.