Note [aa]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 490 ro.
Domino Voisin, supplicum libellorum Magistro. Comitatus
ille mihi fuit quatuor horarum cum filio meo Roberto
Patin, Doctore Medico, cui tamen nihil erogavi, propter
ærarij nostri inopiam.
Eodem die in comitijs extraordinarijs apud ampliss.
Rectorem, decretum fuit Decanatum tribus Parisinæ,
vacantem à morte D<omi> ni Sevin, stricto jure competere D<omi> no
Boutelier, quod esset antiquior Magister in Artibus, et
per tres annos docuisset in Academia Parisiensi : nihilo-
minus tamen ne tres alij competitores, viri aliàs clarissimi,
aliquam querimoniæ causam pretenderent, decretum fuit,
que toutes les provisions et lettres seroient communiquées
les unes aux autres par tous quatre. Tres illi viri
doctissimi erant D. de la Place, Rhetorices Professor
in Prælo-Bellovaco : D. du Chesne, Licentiatus in
Theologia : et D. Pigis, Philosophiæ Professor in
regia Navarra.
Finis rerum in Comitijs tam ordinarijs
quàm extraordinarijs Academiæ Parisiensis
gestarum, toto meo priore Decanatu, ab
annio 1650. v. die Novembris, ad annum sequentem
1651. die 4. Novembris.
Toto illo anno integro, Paris. Academiæ Rector
fuit Magister Ioannes Courtin, Arvernus,
in sacra Theologiæ Facultate Licentiatus,
vir optimus ac eruditissimus, et dignitatis
academiæ vindes acerrimus.