Note [g]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 480 ro.
primis Academiæ comitijs quid illa de hac re sentiret,
se relaturum.
Die Sabbathi 28. Ianuarij, 1651. in extraordina-
rijs Academiæ comitijs, decretum fuit cereos esse
ferendos Magnatibus, more solito, nec omittendos
esse Ducem Valesium, Aurelianensis Ducis filium,
et D<>num Longueil-de Maisons, Præsidem
insulatum, summúmq. regij ærarij Præfectum,
propter duplicem illam dignitatem. Nec t<ame>n illud
fuit præstitum, quod ille Præses festo illo die
abesset ab Urbe.
Die Sabbathi 4. Febr. 1651. in comitijs
ordinarijs decretum fuit non esse redendas literas
studiorum, cuidam Parisino dicto Liedet, qui
volebat fieri Baccalaureus in Theologia, pro-
pterea quod compertum esset eum olim per xv.
annos fuisse Loyolitam : de quo monendum
putavimus D. Bonnot, Scribam ordinis
Theologorum.
Responsum fuit nomine Academiæ, D<min>o Petro du Laurens,
Doctori Sorbonico, qui per Dom. Rectorem
aliquid proposuerat Academiæ, pro lite quam
susceperat adversus quendam Monachum
Benedictinum, Divi Martini à Campis, pro
Prioratu Cluniacensi, qui est Parisijs :
ut libellum supplicem offeret D. Rectori, in quo