Note [c]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 540 ro.
Iuris Canonici à Rege impetraverat, ipsùmque Ius
Canonicum profiteri volebat in gymnasio Camera-
censi, seu aula regia, quamvis magisterium Artium
non obtinuisset in Academia Parisiensi. Remissum
fuit istud negotium ad consilium patronum Academiæ,
qui ea de re proximo die Lunæ consulerentur ab
amplissimo Rectore, D. Doüé, Procuratore Galliæ,
et D. du Monstier. Egit quoque amplissimus
Rector de quodam Monacho Franciscano, dicto
Mulard, qui se jactitabat Romæ, non solùm in aula
ipsa Romana, et apud cardinales, sed etiam apud
ipsum Papam, se delectum fuisse à duobus Sorbonicis
doctoribus, nimirum Hallier et Amiot, ut res Faculta-
tis Theologiæ Parisiensis Romæ procuraret in ipsa
aula Romana, et apud ipsum Papam, adversus nuper
exortam Iansenistarum factionem : sic impudentissimè
loquebatur Romæ iste Monachus, ut patebat ex
literis Româ scriptis et missis ad D<omi>num Rectorem,
per virum clarissimum et de Academia Parisiensi bene
meritum, ipsius olim Academiæ Rectorem, hodie verò
Doctorem Sorbonicum, D<omi>num de Saint Amour, qui
tunc Romæ degebat. Super eo articulo decretum fuit,