Annexe : Guy Patin éditeur des Opera omnia [Œuvres complètes] d’André Du Laurens en 1628
Note [v]
Laurentii Opera omnia, 4e partie, page {aaa v} ro.
pœniteret uni benevolo ac discere cupienti non profuisse, quàm mil-
le lividis et superbis, hoc laboribus et vigiliis partum beneficium fru-
stra contulisse. Omnia igitur, precor, boni consule, (Benigne Le-
ctor) et amice excipe, ut inde tibi iucunda reddantur et utilia. Quem-
admodum enim nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare
malignitas possit, ita etiam plenum angustum, quod non bonus inter-
pres extendat. Non dubito quin boni, quantuliscumque iis labori-
bus nostris faveant, et iis quæ fortè ipsis minùs probata videbuntur,
sua sponte veniam daturi sint, cùm omnibus placere, nulli hactenus
sub Sole concessum fuerit ? Neque tamen velim hæc, à me ad va-
nam aliquam, ut plerique solent, ostentationem, sed in publicum
commodum facta esse existimes, eóque animo exposita, ut si fel-
citer recepta deprehendantur, tuóque calculo comprobentur, animum
ad maiora sumam utilitati publicæ perpetuo consecranda. Vale Amice
Lector, et Patinum tuum amare perge.
"Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.