De Reiner von Neuhaus, le 4 juillet 1662
Note [t]
Neuhaus, Centuria vi, Epistola xxi, pages 32
quæso, tituli ac temporis haud sim ignarus. Ut per
Elzevirios habere hæc possim. Etiam, per eosdem
typographos si ad hæc bona liceat pervenire, da
operam, amabo, ut Curtium, gallice postremum
ac optime translatum. Pluteis meis annumerem.
Qui author, nescio, qua dulcedine me demulcet
propter styli venustatem. Hic cum mihi valde sit
familiaris in Latinis, cupiam etiam hunc legere in
vestro idiomate, quod multum quoque amo.
Hic sisto N.V. meaque omnia Officia ac inventa
tuis tuorumque meritis L.M.Q. offero, do, dico,
addico. Vale.
Alcmariæ IV. Iulii cIɔ Iɔ c lxii.