Ms BIU Santé no 2007, fo 113 ro.
nostrum D. Ren. Moreau, Prof. regium : sed vidi tamen : neq. enim obvia pro-
stant aut facile reperiuntur Opera illius viri, cujus nomine multa circumferuntur
ab alijs scripta, quib. nomen indidit suum : vide Iul. Cæs. Scaliger, in Ata,
salsissimo et mordacissimo Poemate ; ^ in quo Monspeliensib./ Medicis non peperit. Rara sunt hodie in officinis Biblio-
polarum ejusmodi scripta, quia forsan neglecta sunt, quib. statim meliora successerunt
et politiora : Obijt enim ille valde senex Lugduni anno Chr. 1544. quo tempore nihil adhuc
scripserat noster Fernelius, eruditorum Recentiorum princeps, quique primus
inter eos qui barbariem à Scholis fugarunt atque profligarunt, familiam
ducit : inquiram tamen in illum Tractatum, eúmq. emam si occurrat. Vidi aliquando
libellos ejus Viri aliquot, sed semibarbarè scriptos, quos ideo neglexi. Filij mei
Te resalutant : A duob. mensib. hîc obierunt 4. è nostris, quorum princeps erat
Io. Gorræus, Antiquior Scholæ Magister, anno æt. 85. Gasophylax noster
Nic. Fouquet, adhuc latet in carcere regio : quem das finem Rex magne
laborum, dolorum et tot lacrymarum ejus familiæ ? sic loquuntur ejus affines
et amici, et tam lenti negotij eventu dubij et anxij. Lugduni sub prælo fervet
Cardanus : Roterdami Erasmus : Leidæ Hippocrates GræcoLatinus, cum
Notis Io. Ant. Vander Linden : Londini Diogenes Lærtius, cum Notis vario-
rum, præsertim Aldobrandini, Casauboni, Menagij, ac aliorum eruditorum.
Ibidem excuditur opus maximum atque desideratissimum Sam. Bochar[t],
Theologi Cadomensis, de Animantib. sacræ Scripturæ. Inclusam tuam misi
ad D. Moquillon, virum optimum. Vale, vir optime, ac me ama. Parisijs, die
16. Augusti, 1662.
Tuus ex animo Guido Patin. |