Ms BIU Santé no 2007, fo 192 ro.
Francisci Pidoux librum de febre purpurea, habebis, eum enim 2 mox 1 mihi ex
Pictavio 2 deferi curabo, 1 ubi fuit editus, et ad Te mittam cum alijs. Nullum unquam
memini me vidisse commentatorem in librum Hipp. dictum Mochlicum, præter eos
paucos, Foësium, Mercurialem, etc. Argenterij librum de erroribus veterum Medicorum numquam
vidi : neq. exstare puto in rerum natura : nemo quod sciam vidit ; et qui putat se vidisse, meo
judicio fallitur. Primerosius, Anglus, tale quid edidit, quod est optimum, de vulgi in Medicina
erroribus : ut et Ioubertus noster, quidam Bachotus, et alter Fuchsius. Si acerrimus ille
Galeni censor Argenterius, tale quid edidisset, haud dubiè, numquam perijsset : itaque
relationem istam fabulosam esse puto, et somnium de porta eburnea. Quum ad Te
mittam libros aliquot, ijs includam calculum album argenteum, in quo videbis effigiem
meam, ante annos 14. sculptam, dum essem Decanus Medicæ nostræ Facultatis. Interea
v. rogo Te ut me ames, indicesque mihi quid requiras ex Gallia : ut me Tibi fideliss.
amicissimum atque addictissimum experiaris. Vale, Vir Cl. et me, quod facis, amare
perge. Parisijs, 4. Iunij, 1665.
Tuus ex animo, Guido Patin. |