Bartholin c, page 324.
corum ocelle, et valere et vivere et me
adhuc amare significarent. Deus porrò Te
servet in Reipul. Medicæ ornamentum.
Grata mihi fuit promissio Aretæi, a Cl.
Petito editi, Hollerii, Fulvii Ursini à filio
Tuo eruditissimo missi et aliorum operum
quæ doctæ vestræ officinæ pariunt. Ex
nostris promittere pauca possum, quia tar-
diores sunt operæ nostræ, et difficilius ad
vos mittuntur, alioqui misissem Centurias
Epistolarum, et alia. Cl. van der Linden
editionem ultimam de Scriptis Medicis ac-
cepimus, valde auctam, sed doleo hinc in-
de errores irrepsisse, v. g. cum H. Ernstii
nostri Catalogum Bibliothecæ Mediceæ
Florentinæ, pro Medica substituit. Malè
quoque diversa nomina facit Andreæ Kragii
et Krugii, Kragius enim unus fuit, Medi-
cus insignis et Academiæ nostræ Profes-
sor, Frater Nicolai, qui de Republ. Lace-
deniorum præclarum Commentarium
edidit. Decepit verò Lindanum in Cista
Medica Hornungus, ubi vitio Typographi
Andreas Krugius scribitur. Alia taceo quæ
inscio authore doctissimo et bene merito
irrepserunt. Habeo Rhodii nostri Celsum
cum variis lectionibus et Lexico, quem
publico destinabo, si suaseris. Thesin Li-
psiensium de Pulvere Febrifugo Peruano,
cujus mentionem facis non vidi. Vidi ta- |