Transcription | |
Sanguinem toto corpore circumferri, adeo Naturæ instituto adversatur, ut assiduo isto motu universa nutritionis ratio evertatur, damnaque gravissima incurrantur. Nam si e sanguinis in venis reconditi penu semper aliquid demitur, ad id farciendum, quod e singulis excidit partibus : cum hæ ad suum opus explendum aliquod sibi deposcant temporis spatium : sanguis vero simul accedat, et recedat, nullibi moram faciat, quo tandem pacto ad vitam hærere, in illarumque substantiam abire et converti poterit ? Rem propius intuere, non modo inutilem esse, sed more publicanorum molestam, et semper aliquid bonæ rei auferentem deprehendes. Hæc quippe est fluentium corporum natura et ratio ; ut quemadmodum amnis quantumvis taciturnus mordet roditque paulatim alvei sui ripas ; ramenta quædam abripiant, et summo saltem vulnere degustent, quæcumque lambunt corpora, perenni detrimento tandem aliquando casura. Finge autem non jam a qualibet parte sanguinem amore quodam, suique tutandi causa et necessitate delectum prolici : sed a Corde pulsum vage currere, quæ pars eo inundante aut expers erit phlegmones, aut ejus quasi pabuli uberioris appulsu non obruetur ? |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Autres écrits : Thomas Diafoirus (1673) et sa thèse (1670), note v.
Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/patin/?do=pg&let=8009&cln=v (Consulté le 18/03/2025) |