Note [11] | |
Le premier traducteur d’Avicenne (v. note [7], lettre 6) en latin, au xiie s., a été l’Italien Gérard de Crémone, qu’on a longtemps cru espagnol (par confusion entre Cremona en Lombardie, et Carmona en Andalousie). La première édition de « l’Avicenne des Junte » {a} est intitulée : Avicennæ Liber Canonis, de Medicinis cordialibus, et Cantica, iam olim quidem a Gerardo Carmonensi ex arabico sermone in latinum conversa, postea vero ab Andrea Alpago Bellunensi, philosopho et medico egregio, infinitis pene correctionibus ad veterum exemplarium arabicorum fidem in margine factis, locupletissimoque nominum arabicorum ab ipso interpretatorum, indice decorata, Nunc autem demum a Benedicto Rinio Veneto, philosopho et medico eminentissimo, eruditissimis accuratissimisque lucubrationibus illustrata. Qui et castigationes ab Alpago factas suis quasque locis aptissime inseruit : Et quamplurimas alias depravatas lectiones in margine ingeniosissime emendavit : Et locos, in quibus auctor ipse vel eandem sententiam, eandemve medicamenti unius compositionem iterat, vel oppositas inter se sententias ponit, vel aliquid denique ab Hippocrate, Aristotele, Dioscoride, Galeno, Paulo, Aetio, Alexandro, Serapione, Rasi, Halyabate, Alsarabio mutuatur, diligentissime indicavit : Plurimis etiam Arabicis vocibus nunquam antea expositis, latinum nomen invenit : Indicemque latinum medicamentorum simplicium in secundum librum composuit. His accesserunt Avicennæ libellus De removendis nocumentis, quæ accidunt in regimine sanitatis : Eiusdem Tractatus De Syrupo acetoso. Ab eodem Alpago ex arabico in latinum sermonem translati. Témoin du succès rencontré, une autre édition complète a paru neuf ans plus tard : Avicennæ Principis, et Philosophi sapientissimi Libri in re medica omnes, qui hactenus ad nos pervenere. Id est Libri Canonis quinque. De viribus Cordis. De removendis nocumentis in regimine sanitatis. De sirupo acetoso. Et Cantica. Omnia novissime post aliorum omnium operam a Ioanne Paolo Mongio Hydruntino, et Ioanne Costæo Laudensis recognita. Accessere autem in hac editione præter magnam in emendando contextu diligentiam, et lectionum ex vetustissimis codicibus animadversam varietatem, præter Arabicarum vocum interpretationem passim ex optimis authoribus adhibitam, Annotationes Eorundem Costæi et Mongii in libros Canonis, quibus consensus et dissensus principum tum philosophorum tum medicorum inter se, brevissime quantum fieri potest, suo loco explicantur. Adiecti etiam postremo loco sunt Indices quatuor : Duo quidem veluti Arabicæ linguæ promptuaria ; antiquum unum a Gerardo Cremonensis, ut videtur : alterum vero postea a Bellunensi editum : Duo autem præterea, quibus res omnes in his libris, et in contextu, et in annotationibus memorabiles, copiose, multa fide, atque ordine colliguntur. Ut nihil tandem in postrema hac editione sit prætermissum, quod studiosos medicinæ profuturum, sit animadversum. Une nouvelle édition latine partielle du Canon par Vopiscus Fortunatus Plempius allait paraître 14 ans plus tard (Louvain, 1658, v. note [39], lettre 469). |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
À Claude II Belin, le 20 mai 1632, note 11.
Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/patin/?do=pg&let=0011&cln=11 (Consulté le 07/02/2025) |