Note [11] | |
Tertullien, Apologétique, chapitre xvi : Nam, ut et quidam, somniastis caput asininum esse Deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi inseruit. Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quæ voluit argumentatus, Iudæos refert Ægypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiæ, in locis aquarum egentissimis cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri æstimabantur, indicibus fontibus usos ob eam gratiam consimilis bestiæ superficiem consecrasse. Atque ita inde præsumptum opinor nos quoque, ut Iudaicæ religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem Historia refert Gnæum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset speculandis Iudaicæ religionis arcanis, nullum illic repperisse simulacrum. {a} |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
À André Falconet, le 2 septembre 1667, note 11.
Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/patin/?do=pg&let=0921&cln=11 (Consulté le 26/03/2025) |