Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre ii
Note [a]
Page 4, Ioan. Pecqueti Diepæi Experimenta nova anatomica.
Caput ii.
Chylus in Cordis et Cavæ repertus confinio, à ramis
Subclavij, eò confluere deprehenditur ; et ejusdem
sub Axillarium Jugulariúmque concursu sit pa-
làm scaturigo.Lactearum scatebras et meæ Expeditio-
nis originem cave putes (ô Lector)
debere te mihi. Munus est fortunæ cum
inscio ludentis. Bona verba, et quæ
Christianum deceant, Providentiæ im-
prudenti revelantis beneficium exi-
mium. Atqui ne quo intermittatur arrogatu retribu-
tionis commercium, placet in fortis laudem Zelotæ
(quem Deum intelligo) totam meæ felicitatis Hi-
storiam (siquidem æquè tibi audire dulce, ac enar-
rare mihi) propalàm exponere.Post acquisitam ante annos aliquot, ex cadaverum
sectione, mutam alioqui frigidámque sapientiam ;
placuit et ex vigenti vivarum animantium harmoniâ
veram scientiam exprimere. Et quia hæ ab illis solo
propemodùm differunt motu, cujus in corde præci-
pua sedes ; consilium fuit eundem, expedito involu-
cris, avulsóque corde, manifestiùs contemplari.Ergo diffissâ viuentis, quæ media est, alvo Molos-
si, inchoo extipiscium. Nec mora ; Cor, recissis, qui-
bus reliquo adhæret corpori, vasculorum retinaculis,
avello ; tùm exhaustâ, quæ statim restagnaverat, spe-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.