Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre i
Note [a]
Page 3, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
CAP. I.
Præfatio, et summa tractandorum.
———————— Non omnia grandior ætas.
Nos qvæ scimus habet, seris venit usus ab annis.
Enimverò :
Nunqvam ita qvisqvam benè subductâ ratione ad vitam fuit,
Qvin res, ætas, usus semper aliqvid apportet novi,
Aliqvid moneat, ut illa, qvæ te scire credas, nescias,
Et qvæ tibi putaris prima, in experiundo ut repudies.Certè ex qvo corporum humanorum
prosectio apud majores nostros concepta pri-
mum fuit et nata, nunqvam ad illum prefecti-
onis gradum adolevit, qvin naturam à se sollicitatam, in
sui augmentum sæpius pertraxerit. Sapiens, et unius æta-
tis pertæsa Natura, nobiscum ludit, ut per partes et tem-
porum spiramenta imis abscondita visceribus secreta pro
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.