Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur
Note [a]
Page 3, Ioannis Riolani Responsiones duæ.
Præfatio
ad Lectorem.
Omnium Scriptorum con-
fessione certum est, nul-
lum animal rabiei magis
oboxium esse, quàm ca-
nem, atque eius contactu
sive contage, homines grauiter infici.
Apud Ægyptios, qui funus canis procurant,
vbi morituri sunt, magna ex parte splenitici
fiunt ; siquidem graui illo halitu et vapore, qui
ex inciso dissectóque cane provenit, inquinan-
tur, inquit Orus Apollo. Id verissimum esse
comperio, in negotio Pecquetiano, nam
ob crebram viuorum canum euiscera-
tionem ab exhalantibus spiritibus, ca-
ninam naturam hausisse Pecquetum, et
maligna rabie consimili duos Medicos
Parisienses infecisse percipio, qui Riola-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.