Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties
Note [a]
Page 51, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos.
Refvtatio Panegyreos
Apologeticæ pro Pecqveto,
scriptæ a duobus Medicis
Parisiensibus,
adversvs Ioannem Riolanvm,
Antiquiorem Scholæ Parisiensis Magistrum,
ab istis infamatum.Sicvt fortis equus spatio qui sæpe
supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectus
quiescit :Ita Riolanus in ea ætate prouecta,
quam per Dei gratiam est assequutus, deberet
nunc quiescere, et honesto frui otio, pro tot la-
boribus ad vtilitatem publicam exantlatis,Nullius addictus iurare in verba Magistri.Lubenter tamen paret consilio Aristotelis, qui
scribit in Politicis, lib. 3. cap. 11. Medicum de-
bere aliis rationem sui officij reddere. Ad id pro-
uocatus fui à duobus Medicis Doctoribus Pari-
siensibus, Pecqueti Asseclis, et fautoribus, (sic
enim se profitentur in titulo, et in fine istius li-
bri famosi.) Idcirco mearum partium esse duxi,
meam famam sartam textam tueri, atque iniu-
rias et calumnias in me temere ab iis et maleuo-
lè effutitas repellere.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.