Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
3. Réponse de Jean ii Riolan
à Charles Le Noble
Note [a]
Page 30, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
Præstantissimo viro,
d. Carolo Le Noble,
Doctori Medico Rothomagensi,
et Anatomico peritissimo
Ioannes Riolanus S.D.
Non possum satis laudare tuam vete-
ris Medicinæ obseruantiam, et cultu-
ram, vt animaduerto, ex tuo Opus-
culo erutito, de Venis Lacteis Thora-
cicis, in quo restituis Hepati suum officium san-
guificandi, quod insolenter admodum Pecque-
tus, eiúsque sectatores duo Medici Parisienses,
Mantellus et Mersennus ei præripere conantur.
Proh facinus horrendum, in decus Scholæ Pa-
risiensis, deterius ipsâ probatione Anatimonij, de
quo nunc animosè certatur.Ab initio Mundi et creato Adamo hanc præ-
rogativam Iecur obtinuit, tot sæculorum spatiis
confirmatam possessionem ei nunc denegare ini-
quum, ne dicam impium. Pontificiis Imperato-
riisque sanctionibus cautum est, ne cui longæva
et indubitata possessio auferatur ; atque Valen-
tiniani Augusti hæc Principe digna vox fuit ; Quis
ferat institui iurgia, quæ aui proauique nesciuerunt ?
quænam alia improbum litigatorem tam valida de-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.