Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre ix

Note [b]

Page 63, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

talis Antliæ titulum cordi contulêre. Sicut enim, in-
quiunt, exugit aquam exurgens Embolus, et deci-
dens retundit ; ita cor diastoles hiatu Sanguinem at-
trahendo exsorbet, quem in pressurâ systoles cogit
facessere.

Tam vulgaris est Antliarum, quas quidem aspiran-
tes vocant, in mechanicis mentio, ut earundem ne-
mo munus ignoret, ubi nomen audiverit : sed utcun-
que sit frequens exhauriendis usus liquoribus, non
fuit tamen hactenùs, qui verum in tantæ utilitatis in-
strumento humidæ mobilitatis incitabulum genui-
nám-ve causam agnoverit.

Arbitrati sunt Inventores, et quotquot deinceps
in Hydraulicis versati sunt, trahi aquam exugíque
ascensu Emboli, qui dum surgit, aquas excitet, et,
ut sursum ferantur contra deciduæ naturæ suffugium,
vacui acceleret metu. At rectè sapiant nec ne, se-
quentibus monstro ratiociniis.

Comprimitur circumquaque terraqueus orbis,
aëris non tantùm, ut probavimus, pondere, sed et
Elateris eidem innati robustissimo connixu ; Ergo ubi
aëriarum partium aggestus in subjectas aquas aget æ-
qualiter, etiam æquum erit earundem superficies
æqualis altitudinis libramento æmulas consistere.
Quod si aëris fuerit inæqualis nisus, inæquales quo-
que necessum est aquarum superficies evadere : sicut
altiùs aqua protuberet, ubi levior aëris pressura ; tan-
diuque superficiem elevet, donec assurgens aquæ
moles unà cum eo, quem sustinet, aëre, alteri tandem
aëri, qui sit pressuræ gravioris, æquiponderet.

Id et in Situlâ mechanicè te promptum est edo-
ceri.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre ix, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0029&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.