Note [b]
Page 196, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
υπαρξει, horum se testes ac præcones, ut veritatis,
ac boni publici studiosos decebat, scriptis epistolis
perhibuerunt. Quod molestè tulit Riolanus. Quo-
niam (inquit) debebat Pecquetus oculatiores adhuc
consulere, seniores scholæ in rebus anatomicis et
operibus artis versatos. Non it insicias {a} Pecquetus : audi-
vit istud sapientis, à senioribus disce. Didicit ab Ari-
stotele l. 6. Moral. c. 12. Seniorum pronunciationi-
bus absque demonstratione, non minùs quàm de-
monstrationibus attendendum, quia nempe ex ipsa
experientia visum habent. Fatetur illustrius fuisse
eorum testimonium, in ætatibus enim authoritatem
habet senectus, ut in exemplis vetustas. Hos senes veræ
Medicinæ antistites, bono publico natos, urbi et orbi
salutares nemo non agnoscit : sed nihil eorum honori
detractum putavit Pecquetus, quæsitis aliorum sibi
notiorum testimoniis. Noverat siquidem nullum re-
periri in Academia Parisiensi Doctorem, qui de ex-
perimenti anatomici veritate judicium ferre non
possit. Noverat selectos à se viros à suis non flocci
haberi ; ac præcipuè Nobilissimum et Doctissimum
Mentelium, cui quidem non debuit Riolanus juventu-
tem objicere, cum majoris sit in schola Ordinis atque
antiquus Professor, qui chirurgiam et Anatomen
jam à viginti annis summo cum plausu magnáque
auditorum frequentiâ Lutetiæ docuit. Alter verò
juvenis quidem est, sed pænè decennis doctor, cui, ut
accepi dum Lutetiæ versarer, juventus probro non
est, et quam non audit invitus, velut quidam sene-
ctutem, et canos et alia multa ad quæ voto perve-
nitur, inquit Seneca. Itaque dum seniores à Pecque-
to consuli voluit Riolanus se ipsum intellexit. Virsun-
- Sic pour : Non ita inscius [est].
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.