Note [b]
Page 230, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
mentis cognitum est, inquit idem Eximius naturæ
interpres, at id Riolanus etiam convitiis incessivit,
mox exprobans Pecqueto malum inventi sui usum, {a}
mox ab istius observationis laudatoribus emolumentum optans
ad usum Medicinæ et curationem morborum, pag. 157.
respons. Sed ubi suam ignorantiam ingenuè fatetur
Riolanus, ubi tepidè ac trepidè aruspicium more divinando
sententiam proponit. {b} Cur vult juvenes seniore magistro
plus sapere ? Nunquid ait Seneca {c} vis amplius quam
ut de similem ducibus meis præsterem ? quid ergo est ?
non quò miserint illi, sed quo duxerint ibo. Naturæ
opera cernere et eorum usum ac finem mente assequi
tantùm interest, quantùm inter Deum et hominem :
qui rem esse docet eamque aliis indicat, quid in terris
agatur refert ; qui autem rei finem aliis aperit, quem
mente se assecutum putat ; jam refert quid actum sit
in cælo. Veros rerum fines, ut mundi extera, non capit
humanæ conjectura mentis, nec interest hominum. {d}
Quis enim poterit consilium Dei, inquit Sapientia c.
9. v. 13. et 14. aut qui poterit cogitare quid velit Deus ? co-
gitationes enim mortalium timidæ et incertæ providentiæ
nostræ.Igitur quamvis nobis omnino ignotus foret lactea-
rum thoracicarum usus, quamvis earum insertionis
finem adhuc sacro involucro natura tegeret, non ideò
tamen negari, aut in dubium revocari posset earum
existentia. Quam multa sunt ejusmodi in humano
corpore incomperta et inextricabilia ? Dicat Riolanus
et erit mihi magnus Apollo, quis sit usus nævorum
qui in extima cute efflorescunt. An forsan ut placeat
pulchro in corpore aliquid sine ordine positum ? vel
ut contraria contrariis opposita magis elucescant ?
- Note marginale : Pag. 150. respons.
- Note marginale : Pag. 86. [sic pour 186] et 187. respons.
- Note marginale : Lib. de otio sapientis.
- Note marginale : L. 2. hist. nat.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.