Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Matthieu Chastelain (1654)

Note [b]

Page 248, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

ctam sanguificationem et circulationem verissimè
propugnasti, cum illud omnibus notum existimem.
Non dicam te vasa lymphatica et canalem Virsungi,
oculorum obtutus ferè effugientem incredibili tuæ
manus dexteritate non solùm Monspelij, sed et Pari-
siis coram præstantissimis Medicis, peritissimis Chy-
rurgis, et curiosissimis viris perspicuè demonstrasse,
cum illud recens sit et ab prædicto illustrissimo cœtu
sicut à me ubique decantatum. Sed dicam tantum
tanquam æquissimus Iudex, nihil esse potentius ve-
ritate ad suadendum, ad propugnandum, ad vincen-
dum. Qua fretus fœlicem optatúmque finem es ho-
norificè assequutus. Cujus ego veritatis amicus eam
proclamare gloriatus sum. Plura dicerem, Vir Cla-
rissime, cum ipsa sufficienter suppeditet materia, ni-
si tuo eruditissimo Libro injuriam facere pertime-
scerem, cum clarius ex ipso quàm ex meo eloquio
pronuntiata veritas elucescat, quam ob causam meum
tibi majora silentium pollicetur. Cum hæc ipse po-
suerim veritate et amicitia nemini secundus. Vale
et fave. Parisijs Kal. Iunij, anno 1654.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Matthieu Chastelain (1654), note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0055&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.