Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties
Note [b]
Page 52, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos.
Nam qui famam suam non tuetur, æquè in vi-
tio est, ac si patriam, et parentes desereret. Vnus-
quisque famam suam defendere tenetur, In sacra
Scriptura : Iurisconsulti pro crudeli habent, qui
suam famam negligit. Verùm qui famosos libel-
los ficto vel alieno nomine scribunt, id faciunt
præ pudore scriptionis falsæ, et insolentis, vel
metu infamiæ, et reprehensionis : sed qui vera
scribit, et loquitur, nihil metuit, suæ scriptio-
nis testem habet veritatem, et conscientiam.————— hic murus aheneus esto,
Nil conscire sibi, nullâ pallescere culpâ.Et intrepidè proclamabit :
Me me adsum qui feci, in me conuertite ferrum.Hoc genus scribendi antiquis Imperatoribus
improbatum fuit, et à recentioribus, vt Carolo v.
seuerissimis pœnis interdictum. Vlpianus inte-
stabilem esse de lege Authorem, vel Editorem
libelli famosi pronunciauit. Quod antea nota-
uerat Horatius.Pœnáque lata fuit, quæ nollet carmine quemquam
Describi ————Ideóque Augustus Imperator referente Dio-
ne Cassio, lib. 56 famosorum libellorum, quos
ad traducendos homines à quibusdam conscri-
bi acceperat, conquisitionem fieri iussit, reper-
tos in Vrbe ab Ædilibus extra vrbem, à singulo-
rum locorum præfectis comburi mandauit, et in
quosdam eorum authores animaduerti.Hyginus Thalassius scribens ad Iatrophilum
Pecquetianum : (Sunt illi duo Medici Parisienses,
fautores et approbatores libri de Venis Lacteis :
nolunt proprio nomine innotescere, atque sub
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.