Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
3. Réponse de Jean ii Riolan
à Charles Le Noble
Note [b]
Page 31, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
fensio summouebit, si neque sæcula in infinitum non
defendunt ? Adiungam illud Senecæ ; Id verum
est, in quo plurimæ gentes consentiunt. Tu verò adeo
validis et inuictis rationibus Hepati ius et offi-
cium sanguificandi asseruisti, vt non sit amplius
ea de re dubitandum. Tuis adhuc hanc rationem
addam. Cor principale totius corporis mem-
brum non potest nisi quàm fungi officio, ex
Aristotele, primo Polit. Nihil tale efficit Natura,
quale fabri ferrarij Gladium Delphicum, parcè,
tenuiter et angustè, sed singula ad singulos vsus ;
sic enim absolutissimum et perfectissimum fuerit
vnumquodque instrumentum, si non multis ope-
ribus, sed vni seruiat. Id exemplis Cordis et He-
patis demonstrabo. Cor principale corporis
membrum non potest, nec debet nisi quàm vnico
fungi officio, quod est Sanguinem assiduè attra-
here, ex Hepate proximo, vt redat arteriosum.
Id præstat calore suo ; Calor ille insitus excitatur
et fouetur, eius motu perpetuo dilatationis et
constrictionis, vt attractum Sanguinem per Ve-
nas, mox in Corde excalefactum per arterias ex-
pellat, in vniuersum corpus, ad restaurandaum et
conseruandum calorem partium remotarum, at-
que vt indesinenter Cor moueatur, et vt istam vni-
cam actionem edat, Sanguinis Circulatio in Cor-
de diu noctúque necessaria est. Iecoris vnicum
est officium sanguificatio. In vestibulo Iecoris,
id est Vena Porta fit separatio excrementorum
manifesta, bilis, et humoris melancholici à parti-
bus attrahentibus istis humores excrementitios,
tumque remanet sanguis purus et sincerus, diffu-
sus per substantiam Hepatis, vbi excoquitur, et
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.