Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre ii

Note [c]

Page 6Ioan. Pecqueti Diepæi Experimenta nova anatomica.

inde sanguinis tantùm effluxerunt aliquot guttulæ,
nihil Lacteum in cavam irrupit.

Ergo (quod unicum industriæ meæ superfuit) Me-
senterij Lacteas, quid hanc sibi juris in rem obtine-
rent, pondere digiti gravitantis adigo commonstrare.
Parent urgenti ; nam è ramis subclavijs tanta succi,
quem observabam, copia profunditur, ut et ejusdem
esse Lacteas originem agnoverim, et à Chylo diver-
sum putare duxerim insanissimum.

Ne tamen quid inexploratum relinqueretur ; cùm è
superioribus ramorum ejusmodi partibus præceps
rueret, has in longum unà cum cæteris colli et artuum
anteriorum venis diffindo ; compressáque mox infe-
rioris alvi capacitate ; et exerto in apertos iuxta cla-
viculas alveos obtutu, ecce completorio mei voti
exitu, indubitatò jam tum in superiores ramorum
subclaviorum partes utrínque Chylus redundavit.

Εκβολας noto pronas oculis, et spectantibus mani-
festas scaturigines ; foraminula scilicet, paulò infra
Iugulares venas, et axillarium cataractas, numero-
sis ostiolis hiscentia. Sed et Iugularium illic valvulas
observo ruituro in cordis gurgitem Chylo faciles as-
censu penitus interdicere.

Verùm, quâ tandem viâ, quibus meatibus, eò Chy-
lus devolveretur, non licuit ob exhaustum animalis
jamdudum mactati mesenterium, evanescentibus
planè Lacteis cum expressi liquoris effluxu depre-
hendere.

Subclavios hic voco ramos, licet in canibus cla-
viculæ nullæ sint, ex ea quam habent cum humanis
subclaviis similitudine.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre ii, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0012&cln=c

(Consulté le 21/02/2026)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.