Note [c]
Page 231, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
sed in deformibus aut in occultandis partibus quî
placere potest deformitas. Dicat quo fine pili in ma-
nuum digitis et multis aliis partibus erumpant : cui
bono variis illi coloribus pingantur ? quo fine homo
sit rufus, vel flavus, vel niger, vel albus, vel crispo,
aut recto capillitio ? dicat quis sit mammarum usus
in homine ? jam dixit in Anthropograph. lib. 2. cap. 3.
page. 208. Ne mulier superbum animal gloriaretur se mam-
mas habere, quæ natura viris denegasset. Mirum cur simi-
li ratione non dixerit naturam hominem fecisse her-
maphroditum, ne de utero privatim sibi concesso
mulier quoque superbiret. Dicat etiam quo fine lac
in hominis mammis generetur. Parva hæc dictu vi-
debuntur, sed immensa sunt æstimatione. Mirum
enim hîc quò procedat improbitas cordis humani,
parvo aliquo invitata successu, ut loquitur Plinius, et
occasionem impudentiæ ratio largitur. {a} Ideò mode-
ratiores et cautiores esse deberent anatomici dum va-
rios partium corporis nostri usus assignant atque ex-
plicant. Sæpè enim, quasi instituisset natura homi-
num vitiis favere, hujus finibus ad intemperantiam
abutuntur. Sic laxam fuisse ventriculi substantiam
audacter pronunciant ut ad ingluviem facilius di-
stenderetur. Quasi verò natura ad ebrietatem potiùs,
quàm ad sobrietatem hominis ventriculum genuisset.
Sic magitudinis situs et numeri partium eos fines
afferunt, qui falsissimi comperiuntur, cum in quibus-
dam corporibus earumdem partium magnitudo nu-
merus et situs immutatur, quæ nihilominùs probè
ac naturali modo consuetas actiones perficiunt.
Exemplum illustre, cum jecur in sinistro hypochon-
drio situm est, cor et lien in dextro, cum gemini
- Note marginale : C. 23. l. 2. hist. nat.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.