Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre i
Note [c]
Page 5, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
in chylum lacti similimum mutari, humido diluente,
acore incidente, et calore fundente, ab aliis fusè est proba-
tum, et alibi à nobis. Factus autem hac coctione chylus,
qvia in ventriculo, qvi solo nutritur sangvine, morari non
debet, et in totum corpus est distribuendus, ex ventriculo
deferri debet, ut termino à qvo, ad partes qvæ in sangvi-
nem transmutent, ut terminum ad qvem, per vias in omni
motu necessarias. Et de his distributionis chyli viis ser-
ram controversiarum duxeri omni ævo Anatomici, ut
tot sensus numeremus, qvot capita. Qvidam enim imme-
diatè ex ventriculo ad terminum seu organum sanguifica-
tionis progredi existimarunt ; aliis per pylorum in intesti-
na ejusqve vasa protrudi fuit visum. Paucis nos in singulo-
rum veritatem inqviremus, omissis in præsenti qvæ de
termino ad qvem dici diffusa oratione possent.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.