Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties

Note [e]

Page 131, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

transitu per instestina, per Venas Mesaraïcas,
per Receptaculum, Venas Lacteas Thoracicas ?
Longæ sunt viarum ambages ; talis vsus non fuit
ab istis Doctoribus expressus, vt vis impermista {a}
Venenorum transiret ad Cor
, alioqui Natura no-
uerca esset, introducto isto vsu ad perniciem ho-
minis. Nescis quid scribas, ob ignorantiam artis
Anatomicæ : aptior esses consuendis, tingendis,
et parandis chirothecis, quod ministerium de-
seruisiti, vt transires ad Medicinam. {b} Ne sutor
vltra crepidam, {c} nec Chirothecarius vltra chi-
rothecam.

Verè quadrat tuis argutiis, et sophismatis {d}
textus Aristotelis, lib. 14. Metaphysicæ, contra
Pythagoreos de numeris
disputantis. {e} Hæc omnia
irrationabilia sunt, ac ipsa sibi ipsis et bene ra-
tione vtentibus compugnant : Videtur in eis
esse longus Simonidis sermo, fit namque longus
sermo, quemadmodum is, qui seruorum est,
cùm nihil sanum et rectum dicunt.

Verum est Riolanum, suppositis Venis La-
cteis, tam intra Thoracem vsque ad subclauias,
quàm in Abdomine ad truncum Cauæ affixas,
inde cognouisse multorum morborum causas,
quas ignorabant Pecquetus, eiúsque Discipuli.
Fateor semel tantùm imaginarias appellasse per
transennam Lacteas Thoracicas, quo ad vsum
conficiendi sanguinis.

Pag. 238. Lacteus Chylus, in axillari quamdiu
prorsus sanguine exhausta non est, reperiri non po-
test, quia paucus per exilia oscula 
{f} roris instar,
stillans, mox sanguinis admixtione rubescit, vt sæpe
dictum est
. Ergo Pecquetus mendax, et alij, dum


  1. Sic pour : impermixta.

  2. Sic pour : ad medicinam, more discipulorum Thessali (errata).

  3. Ajouter : sapiat (pour respecter de l’adage et corriger l’absence de verbe dans la phrase).

  4. Sic pour : sophismatibus (cohérence grammaticale).

  5. Sic pour : disputantes (cohérence grammaticale).

  6. Sic pour : ostiola (source citée).


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1058&cln=e

(Consulté le 13/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.