Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie

Note [f]

Page 18, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

sunt in Medicinam introducta vel à Galeno, vel
ab alio, qui eum præcessit.

Nunc expendamus opinionem Aristotelis de
Hepate et Felle, lib. de Historia {a} animalium, c. 15.
Quibus Iecoris constitutio salubris est et sanguinis
natura, quæ iecur subeat, dulcis accedit, hi aut
nullum fel in iecore habent, aut Venulis quibus-
dam inclusum continent, aut partim habent, par-
tim non habent. Quamobrem iecinora eorum quæ
felle vacant, dulcia sunt, probéque colorata. Ani-
malia quæ felle carent, sunt viuacioria et longioris
vitæ, vt equus, mulus, asinus, ceruus, dama, om-
nium viscerum nullum necessarium animalibus,
nisi iecur ; Fel iecori adiunctum non rei cuipiam de-
legatum : sed excrementum esse videtur, quomodo
alui intestinorúmque sedimen
. Lib. 3. de partibus
Animal. cap. 7. Partes nostri corporis geminas
Natura condidit, in cerebro, pulmonibus, Corde ;
et hepati opposuit sinistra parte lienem, tanquam
iecur adulterinum, Cor et Iecur, omnibus ani-
mantibus necessaria sunt. Alterum propter caloris
originem ; alterum Iecur ad Cor cibi coquendi gra-
tia additum est, atque nullum animal sanguine
præditum his duobus carere potest
. Videtis vtrius-
que visceris necessitatem.

Pag. 102. De veritate mihi cum Riolano cer-
tamen est. Vtrius nostrum illa sit, neutrius est fer-
re iudicium ; hinc compescendis litigiorum æstibus pro-
ferat æquitatem. Hunc quidem eligo, non sanè, qui
me amet, sed quilibet veritatem quærit, qualem
expono nudam oculis volentium
. Accipio lu-
bens istam conditionem, quam video sese nuper


  1. Sic pour : Partibus.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1052&cln=f

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.