Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties
Note [f]
Page 56, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos.
ginam, vt alibi fecisti. Quis postea fidem tuæ
scriptioni tam calumniosæ adhiberet ? Decipie-
tur. Fateor me dixisse, pag. 154. primæ Respon-
sionis : Experimentum Pecquetianum si verum
est, quoad vsum, Nos, id est Medicos Parisien-
ses omnes, ab inuenta et condita Medicina ri-
diculos, impostores, et homicidas declarabit :
Ista propositio, quod sanguificatio fiat in Corde,
est insolentior libris Helmontij, qui omnes Me-
dicos ad hunc vsque diem suâ Medicinâ, Hip-
pocraticâ et Galenicâ, homines jugulasse dixit,
atque reuelatam à Deo fuisse Medicinam,
vt vniuerso mundo propalaret nouam.In Responsione prima ad Pecquetum, demon-
straui me admittere tubulum, vel duas Lacteas
Venas Thoracicas : meam querimoniam dumta-
xat esse de nouo officio Cordis sanguificantis, otian-
te Hepate. Quod falsum esse et impossibile pro-
baui. At Pecquetiani Discipuli, quamuis istud
Paradoxum confirmarint, disputant contra
Riolanum, de hyparxi Lactearum Thoracica-
rum, vt habeant materiam contradicendi, et
maledicendi Riolano. Nec ausi fuere eius postre-
mum iudicium reprehendere, nequidem attin-
gere morsu et virulentâ linguâ. Cuius contro-
uersiæ fundamentum apertè declarauit Riolanus,
in Responsione ad Experimenta Pecqueti, pag. 144.
Fateor istum Iuuenem non indoctum, istos duos la-
cteos tubulos ad superna repentes inuenisse, sed vsum
verum prorsus ignorare, atque imperitè sanguifica-
tionem Hepati eripuisse, vt ineptè tribueret Cordi :
Qua de re in isto Tractatu cum ipso disputabo, de
vsu istarum Venarum Lactearum, non de hyparxi
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.