Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties
Note [f]
Page 132, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
asserunt Lacteum istum liquorem descendere ad
Cordi dextrum ventriculum, sine mutatione
coloris, in mortuo animali non potest intrare
axillarem, nisi manu propulsus.Ex his, quæ protulit Pecqueti Discipulus, con-
cludit, non esse sterile Pecquetianum Inuentum,
sed ad Medicinæ scientiam, et ad cognitionem,
curationémque morborum egregiè conferre. Id tibi
probandum, enumerando morbos. Ego plures
ex ista sanguificatione facta in Corde comme-
moraui. Quorum ratio, neque curatio tradi po-
test ratione Cordis sanguificantis. Quàm docti
sunt in Medicina Pecquetiani, ad cognitionem
et curationem morborum ! Id non ausus est at-
tentare : audacior fuit tuus Præceptor, qui Pa-
thologiam excogitauit, et protulit ridiculam, in-
auditam, et vix intelligibilem.Pag. 239. Ideo turpiter hallucinaris, dum
mediam Chyli partem per Mesaraïcas in Hepar
asportari, quæ quidem partita Chyli anadosis opti-
mè subsistit cum Canalibus Pecquetianis, et cum
Lymphaticis vasis Bartholini. Id tibi proban-
dum. Laudat Bartholinum ne iratum habeat.
Nec inde Iecur suo principatu œconomiæ natura-
lis priuabitur.Quo teneam vultus mutantem Prothea nodo ?
fauet Pecqueto, et admirabilis Inuenti ac Inuen-
toris laudes prædicat modò ab eo discedit ; Im-
probat iudicium Bartholini, de funere Hepatis,
modò laudat Lymphatica ipsius vasa. Tuus so-
cius firmiùs adhæret suo Magistro, et in hac
secunda Editione, magis suum ardorem in causæ
Pecqueti demonstrauit.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.