Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio (1654)
Expérience iii
Note [g]
Page 128, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
Riolanus in cavam influere sive ascendentem, sicut
ipse suismet oculis sensit demonstrante Gayano chirurgo
et anatomico perito, sive descendentem quod propriâ
conjecturandi authoritate persuadet sibi, esse minùs
fœcutinum eo, quem ad jecur per canales à se crea-
tos derivat : necdum est eo usque ratiocinio destitu-
tus, ut, in quibus eundem senserit colorem, odorem,
saporem et consistentiam chylis, in alterutro arguat
(in veritatis dispendium, ut mecum solummodò non
consentire videatur) sordidam fœcum mixtionem.Absit etiam à mea mente insania, qua chylum pu-
tem, qui subclavios ramos subit, in cavam excre-
menta sua, priusquam in cor succedat deponere ; per-
misceret illa scilicet contento in eadem sanguini et
proinde sibimet cum eodem sanguine commixto
confunderet, atque deposita resumeret, et ut veriùs
loquar, et sanè sapientiùs, quæ non forent deposita,
deposita persisterent. Id ipsum profectò contingeret,
si de mesenterio in cavam descendentem chylus de-
flueret. Futile est enim quod passim innuit Riolanus
per emulgentium venarum alveos in renes eiusmodi
chylum superfluum, aut etiam inquinatum quod ha-
bet serum deponere, immemor (ut puto) veritatis,
quâ fatetur ipsemet constitutos eiusmodi venarum
emulgentium ductus, ut colatum in renibus, quem
eò emulgentes arteriæ propellunt, sanguinem iidem {a}
cavæ refundant. Faciles forsitan alicubi observavit
duorum liquorum eodem canali contrario impetu
motus. Adde, si quidquid admixtum est contento in
cava sanguini eundem ad cor sequi debeat, etiam
æquum esse chyli pariter elementa ad cor cum cæte-
ris, quæ venæ continent, proruere.
- Sic pour : eidem.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.