Note [h]
Page 182, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
cumque sint tenuissimæ, ac proinde fran-
gibiles, si luxantur vertebræ plurimæ in
cyphosi magna, dum violenter spina in
lumbis et dorso contorquetur ; possunt
istæ venæ simulque receptaculum chyli
effrini in violentis motionibus lumbo-
rum.Etsi supra lumbos iacet inter duos re-
nes et musculos Psoas, istud Receptacu-
lum, quid opus est incitabulo per hepatis
pistillum, beneficio respirationis ? quid
contractione musculari ? Nec alia opus
est probatione, per mechanica artificia,
si solus motus lumborum sufficit ad pel-
lendum chylum, quod tu ignorabas.Quamuis venæ lacteæ extent reuera,
non omnes tamen Anatomici, qui eas
admittunt, in vsu, et officio conueniunt.
Nam Gassendus, cuius authoritatem ad-
ducis, ad alios vsus ipsas accommodat, et
chylum bile infectum esse statuit, ac in
venis lacteis flauescentem reperiri. Quod
refutaui in meæ Anthropographiæ Man-
tissa ; Eodem tempore Follius Venetus,
tum Iuuenis quando scripsit, eandem opi-
nionem Italicè proposuit, cui respondit
paucis verbis Batholinus filius in sua A-
natome secundæ editionis. Harvevs pe-
ritissimus Anatomicus, inuentor et author
Circulationis Sanguinis per Cor et pulmo-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.