Note [h]
Page 196, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
partibus suppeditant, cum non sint ad
hunc vsum destinatæ.Pag. 38. Pergit demonstrare extraua-
satum Sanguinem, per venas ad Cor re-
meare ; Inficiatur anastomoses venarum et
arteriarum, quas ne quidem microscopio li-
cet obseruare accurate intuentibus. Negat
etiam radicibus in iecur à porta inspiratum
halitum, coniunctos Cauæ subire ramos,
et in pulmonem à trunco venæ arteriosæ in
extremas sese arteriæ venosæ propagines in-
sinuare.Quod attinet ad synastomoses venarum
et arteriarum, in responsione ad Har-
uevm satis manifeste demonstraui, veras
esse, et in plurimis locis corporis huma-
ni conspicuas. Propterea non repetam,
cum videam ipsum postea admittere pag.
39. lin. 9. cum arteriæ venas habeant co-
mites, et adiunctas. Quod spectat ad con-
sortium venæ Portæ cum Caua per ana-
stomoses, id à me refutatum, ab Har-
ueo confirmatum in secunda parte de
Circulatione Sanguinis. Sed monebo in
fœtu si insufflaueris fortiter venam vmbi-
licalem, omnes corporis tubulos, et par-
tes cauas inflabis, et discissis thorace et
abdomine, videbis omnia viscera vtrius-
que ventris, et vasa mirum in modum
intumescere, pro copia sufflaminati et
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.