Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre ix

Note [i]

Page 70, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

Frigidam enim, imo et nivem applicitæ carni Cu-
curbitulæ sæpiùs imposui, sed tantâ celeritate inte-
rior aër densatus est, ut in tuberculum caro non sine
dolore gravissimo statim excreverit ; ast ubi linteo
præcalido Cucurbitulam obtexi ; mox et remissus
dolor est, et tumor imminutus. Non igitur mirum
Chirurgos, ne dolorem videlicet vehementiorem
concitent, aut nimium in tumorem elevent carnem
aut etiam abundantiori copiâ Sanguinem eliciant,
ejusmodi linteum Cucurbitulis super-injicere.

Nec me vivis solùm corporibus existimes, sed et
cadaveribus eodem successu, imò etiam liquoribus
ipsis Cucurbitulam applicuisse. Et verò imponatur
aquæ æstuans igneo fervore Cucurbitula, mirabere
prorsùs vel extincto igne, vel tepefacto calore sur-
repentem intùs aquæ molem ; Et si tum imbutum fri-
gido quovis liquore linteum, aut nivem ipsam gla-
ciem-ve applicueris Cucurbitulæ, contracto rursus
interiori aëre, ac per hoc ejus Elatere debilitato,
abundantior aquæ vis Cucurbitulam intrudetur.

   Quomodo in Æolipilam calefactam aqua
impellatur
.

Sic et circumfuso incendio plurimùm exhalant,
quem continent, aërem Æolipilæ ; túmque per
immersum caudæ canaliculum, prout refrigescit resi-
duus intùs aer, etiam Elateris relanguescente vi, su-
perans exterior aer, aquam celerat in machinam ;
nec parum, ut ex frementis evidens strepitu, impe-
tuosè.

Atque hinc etiam corruit Attractoriæ sententiæ


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre ix, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0029&cln=i

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.