Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv

Note [i]

Page 215, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

suffocatæ adipe circumfuso, tam membranæ rerum {a} adiposæ
quàm pinguenide mesenterij,
pag. 148. et 149.

Si adeps membranæ rerum {a} adiposæ et mesenterij
alias venas non obruit, cur nostras ? atqui alias non
obruit, ita enim fraudaretur animal chyli et sangui-
nis commeatu.

V. Argumentum. Chylus venarum lactearum vel
sponte labitur supra cor ascendens, cum nullo modo propelli
queat, vel attrahitur à corde, quod est impossibile,
pag. 164.

Si nec pellitur chylus, nec trahitur, nec sponte
fluit ; Ergo nullus in lacteis continetur ; Ergo impos-
sibile suis oculis vidit Riolanus, cum observavit Gaya-
no
demonstratore, canales Pecquetianos chylo disten-
tos pag. 145. Vidit chylum qui in hos canales neque
propelli potuit, neque attrahi, neque sponte flue-
re. Dicat jam se non disputare de hyparxi et existen-
tiâ lactearum, quas hoc loco velut inane nomen exa-
gitat ; {b} nisi forte velit venas esse sine chylo chyliferas.
Ecce quantum infesta est veritati nimia subtilitas, his
argutiis sibimet oculos suffodit Riolanus, et verbis
evertere tentat quod oculis vidit. Brevi nivem ni-
gram cum Anaxagorâ, et Pyrrhonis Epochen, et
ακαταληψιαν nos docebit vir magnus supra sensum
philosophatus. Soluit tamen ipse quintum istud ar-
gumentum pag. 182. suæ respons. contradictione, ut
solet, manifestâ. Et si supra lumbos, inquit, jacet inter
duos renes et musculos psoas istud receptaculum quid opus est
incitabulo per hepatis pistillum, beneficio respirationis ? quid
contractione musculari ? nec alia opus est probatione per me-
chanica artificia, si solus motus lumborum sufficit ad pellen-
dum chylum, quod tu ignorabas
. Addo ego motu intesti-
norum peristaltico protrudi chylum in Lacteas me-


  1. Sic pour : renum.

  2. Note marginale : Pag. 144. respons.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=i

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.