Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v

Note [i]

Page 237, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

rum autem ευροια rectam chyli anadosim, recta ana-
dosis properam nutritionem ac sanitatem pollice-
tur.

Hîc circa lactearum thoracicarum usum præterire
non possum. Bartholini commentum, quo miracu-
lum lactis è percusso Divi Pauli collo effluxi exte-
nuare ausus est cap. 13. l. de Lacteis Thoracicis. Si ve-
ra est
, inquit, historia, facilè viam modumque inueniemus.
Axillares rami seu potius insertio lactearum in axillares am-
pliata fuit. Addit præterea virum sanctum longâ captivi-
tate et plurimis itineribus et perpessis malis debilitatum
serosi sanguinis et chyli pro ventum 
{a} cumulasse. At abscisso
collo, si fluat lac è vulnere, ampliatio insertionis
lactearum in axillares prodigiosi istius effluxûs cau-
sa esse non potest ; illa enim ipsius cavæ ascendentis
amplitudinem superare nequit, quæ cum plurimum
contineat sanguinis, ejus copiâ satim absorbetur
chylum sensim et guttatim stillans, nec ampliùs nisi
ruber cernitur, fermè in sanguinem conversus ; ut
capite quarto hujusce tractatûs ostendi. In bene pastis
animantibus et succi plenis, ex vulnerato recaptacu-
lo et lacteis chylus licet redundans, et in thorace stri-
ctissimo filo coërcitus, non effluit rivulosè ut sanguis,
sed sensim et guttatim. Nunquam etiam abscisso cu-
jusvis animantis quantumvis saturi collo lac exiisse
visum est. Multò minùs captivitate, itineribus, et per-
pessis malis chylum generari credi par est, et fame
ejus proventum fieri ; quibus omnibus potiùs nimiùm
minuitur aut aboletur ; ut interdum in viventium ani-
malium anatome lacteæ thoracicæ idcirco non sint
aspectabiles. Et serosus sanguis chylus non est, neque
lactis instar oculis imponere atque illudere potest,


  1. Sic pour : proventum.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0054&cln=i

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.