Note [i]
Page 197, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
violenter impulsi spiritus, quod exare-
scente vena vmbilicali fieri non potest.Pag. 39. Probat diffusionem Sanguinis
in carnes hoc modo. Nisi efflueret Sanguis,
undè corporeæ molis augmentum ad instau-
rationem partium, quæ sensim consumun-
tur, nisi alimento reparantur ? Sed ex Cir-
culatione Sanguinis à Riolano pro-
posita, qui in habitum corporis effundi-
tur Sanguis, non refluit in venas, quia
facessit in nutritionem partium. Nec re-
trahitur nisi in summa inedia, et inanitio-
ne maiorum vasorum, vel per aliquem
violentum motum reuellitur intus, ut in
cholera morbo, et summis ardoribus fe-
brium.Pag. 39 et 40. At ille credit, Quidquid
minus digestum et crassum cum fluidiori se-
ro in venas a foris in interiora cicumqua-
que forsan peruias refugit, in Cordis caca-
bum recoquendum. Quæro an sponte eò
feratur, an attrahatur ? si trahitur, ergo
cum delectu, et ex habitu corporis impu-
rus humor indigestus recurrit ad Cor tan-
quam ad ollam coquinariam, vel forna-
cem, vt recoquatur. Harvevs vbi vidit
et agnouit aliquid deesse suæ Circulatio-
ni Sanguinis, in secunda parte, multos
diorismos proposuit, quos ibi legere li-
cet, nec repeto.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.