Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii

Note [j]

Page 204, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

crates, nec etiam in aliis animantibus Democritus. In
notat. de motu cordis c. 19. p. 146. et 147. {a} multò præ-
clariùs Riolanus : Quisnam Medicus (inquit) in praxi occu-
patus tempus, operam, et quæstum suum disperdere voluerit in
earum rerum exploratione, manebit potiùs in antiqua doctri-
na
Verisimili quàm in dubia et incerta ridiculus esse,
si faveat istis paradoxis opinionibus, quæ non possunt sustineri
rationibus nisi visu et tactu demonstrentur
. Qvare lv-
bens abstineo ab istis experimentis
.
Addere debuit, et à dignoscenda veritate, cujus ob-
stetrix est diligens hominum ætas, mater experien-
tia. Honestiùs ergo putat censor noster, ut scribit
alicubi, tota hyeme ob imbecillos suos pulmones, in
hypocausto latere, et cum cathedrariis Philosophis
quidquid in mentem venerit de rerum natura com-
minisci, quàm cum curiosis observatoribus illam in
suis operibus audire loquentem. Certè si aliqua
operis parte, hîc maxime, quod initio dixit, suam
dignitatem deposuit censor, tempus, operam et quæ-
stum suum disperdere non vult
in investigenda veritate,
et Rhetorum more ex Quintiliani mente, non ve-
rum quærit, sed verisimile : monuerat ipsum Harveus
in secunda exercit. pag. 62. quod in quæstione est vi-
sibile et sensibile ; an sit nec ne ? videre vel expertis cre-
dere tenetur, qui scire desiderat
.

Verùm laudat censor Pecqueti scrutinium anatomi-
cum, et hyparxim canalum Pecquetianorum, quos fa-
tetur se vidisse in cane ; demonstratore Gayano perito
Chirurgo et anatomico. {b} Improbat solùm lactearum
usum à Pecqueto assignatum, et το διοτι non το οτι.
Contrà patebit postea illum totis viribus lactearum
hyparxim oppugnasse ? Nunc quæro, cur secundam


  1. Sic pour : 148 et 149

  2. Note marginale : Respons. in experim. pag. 144. et 145.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note j.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0052&cln=j

(Consulté le 21/02/2026)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.