Note [j]
Page 238, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
imò decolor conspicitur. Hinc de hostiarum sangui-
ne vi morbi corrupto sic canit eminentissimus Poëta. {a}Aut si quam ferro mactaverat ante Sacerdos,
Inde neque impositis ardent altaria fibris ;
Ac vix suppositis tinguntur sanguine cultri,
Summaque jejunâ sanie infuscatur arena.Præstabat itaque Bartholinum D. Ambrosij et Chry-
sostomi, summorum Ecclesiæ luminum, testimonio
fidem adhibere, quàm ratiuncularum figmenta insigni
anatomico indigna rebus sacris immiscere. Sic Lau-
rentius imperitè, ne dicam impiè, inquit Riolanus Antro-
pograph. {b} lib. 3. cap. 7. aquam quæ exiit è latere servatoris
nostri è capsula cordis effluxisse scripsit. Quod tamen mi-
raculum est et præter naturæ legem, cum paucus hu-
mor in viventibus intra pericardium contineatur. Sic
lacteus chylus in axillari, quandiu prorsus sanguine
exhausta non est, reperiri non potest, quia paucus
per exilia ostiola roris instar stillans, mox sanguinis
admixtione rubescit, ut sæpe dictum est.Ex tot commemoratis hoc capite lactearum tho-
racicarum usibus, et ex iis maximè quos ex Riolano re-
tuli, concludere licet, non esse sterile Pecquetianum
inventum, sed ad Medicinæ scientiam et ad cogni-
tionem curationemque morborum egregiè conferre.
Tantùm abest ut minimum quid perturbet aut novam
artem concedere necessum sit, ut Riolanus objicit in sua
respons. ad experim. p. 150. et 154. sed fusiùs pag. 176.
ubi sic habet. Ad evertendam hominis structuram symbo-
lam suam attulit Pecquetus suâ doctrinâ novâ et inauditâ,
quæ veterem et hodiernam medicinam funditus evertit.
Sanguinis circulationem medendi methodum im-
mutare, initio jactabatur in vulgus : hunc metum præ-
- Note marginale : Virgil. georgic.
- Sic pour : Anthropograph. ; note marginale : Pag. 219.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.