Note [j]
Page 184, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
Conringius, lib. de Sanguinis generatione
et motu, pag. 81. Notat lacteum chylum
omnem non tendere in Hepar, sed por-
tionem eius statim in venam Cauam
transire subinde, ne quidem omnis la-
cteus chylus ab hepate coquitur, etc.
Quia pars eius aliqua statim rectà in Ca-
uam venam defluit, pag. 123. Quod ab
Asellio primùm est obseuatum, dein à
Vallæo, in i. Epistola.Cum autem lacteæ venæ non habeant
truncum vt mesentericæ, ad quem con-
fluunt et vniuntur : debent habere locum
communem, in quem chylum refundant.
Talis est glandula illa magna differta chy-
lo, non est ventriculus, sed spongiosum
corpus, ex quo depromunt suum chy-
lum, canales ad Hepar delati, alij duo
Pecquetiani ad superiorem truncum Ca-
uæ ascendentes, alij in truncum inferio-
rem venæ Cauæ insinuati.Nunc liberè meum iudicium interpo-
nam de venis lacteis ; Post multas cogita-
tiones et obseruationes super ea re peri-
tior factus, dies diei eructat verbum, et
nox nocti indicat scientiam, ut est in Scri-
ptura sacra. Quamuis exstent et reperian-
tur in animalibus bene pastis, et post qua-
tuor horas aperto abdomine; non sequi-
tur in hominibus consimiles reperiri ; si
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.