Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur
Note [j]
Page 12, Ioannis Riolani Responsiones duæ.
gere, adeo fatuus est in rebus Anatomi-
cis, vt si quis extra sua Experimenta la-
cteorum vasorum ipsum deiiciat, falsa
quoad vsum ab eo assignatum, mutus
erit, vt piscis. Ei patrocinari debebant
Pecquetiani Doctores, vt suam erudi-
tionem Anatomicam in ista palæstra de-
monstrarent, vel in istis Animaduersio-
nibus Riolani ad Opera Anatomica, seli-
gere quædam reprehensione digna, eá-
que scripto probare, vel in Theatro A-
natomico, quamdiu viuit Riolanus, ea
ostendere : non autem expectare eius o-
bitum, vt de ipso triumphare queant.
Vos decepit Riolanus, cuius mortem an-
no præcedenti in morbo chronico ex-
pectabatis : Sed Deus ipsum conserua-
uit, vt vestram castigaret insolentiam.Si quid dictum inclementiùs animad-
uertat : Existimet responsum esse, non
dictum, quia læsit prior : huic respon-
dere volui, non lacessere, benedictis si
certasset, audisset bene.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.