Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties
Note [j]
Page 60, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos.
editæ 1618. factam fuisse, suppresso tamen meo
nomine, vt animaduerteret quicumque meam An-
thropographiam cum eius Theatro, secundæ Edi-
tionis conferre voluerit. De meis duntaxat in-
uentis magno labore quæsitis conqueror, et re-
petundarum rerum accuso Bauhinum, quas re-
citat sub nomine alterius innominati, Quidam
aut nonnulli dicunt. Quod cùm in Theatro Ana-
tomico deprehendes, Amice Lector, scito Rio-
lanum esse Authorem. Verumtamen in Bauhi-
no laudo diligentiam et summum laborem in
condendo hoc Theatro Anatomico, vt in suo
Phytopinace, opere laboriosissimo et vtilissimo ;
sed in Anatomicis maiorem industriam, accu-
ratam censuram in probandis, vel improban-
dis desidero.Non defuturos præuideo, qui credent me
φιλαυτιας, et arrogantiæ flatu impulsum et infla-
tum, istas Animaduersiones edidisse in Lauren-
tium et Bauhinum, vt supra cæteros Anatomi-
cos sapere, et maiora præstare viderer, hisque
prostratis et deuictis de possessione rei Anato-
micæ adepta, tanquam Dictator triumpharem,
atque imperiosam in hac professione dictatu-
ram exercerem. Ad vitandam hanc inuidiam
potuissem Riolani mutato nomine, et alterius
mutuato, istas Animaduersiones in lucem pro-
ferren sed à multis spretæ fuissent, velut ab in-
scio et temerario quodam homine profectæ.
Alij me Authorem suspicati, aut pro certo agno-
scentes, vel inconstantiam, aut trepidationem,
vel inscitiam exprobassent, quod non ausus
fuissem in medium prodire, et proprpio nomine
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.