Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
6e et dernière partie
Note [j]
Page 153, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
miscens, laus est Riolano debita : sed Riolani ope-
ra nec laudem patiuntur, quia excedunt, nec lau-
datorem admittunt, quia omnino defatigant : Qua-
re eius in me animum meritáque plurima hac exi-
mij viri laudatione nunquam satis exhibitâ peren-
ne exsoluenda conseruo. Venetiis, die 7. Decem-
bris, 1652.Marquartus Slegelius, Discipulus Riolani, do-
ctissimus Medicus et peritissimus Anatomicus
Hamburgensis, miris laudibus deprædicat indu-
striam et peritiam Anatomicam Riolani, eiús-
que libros omnibus præfert.Guiffartus, Medicus Rothomagensis doctissi-
mus et exercitatissimus Anatomicus, agnoscit
Riolanum pro suo Præceptore venerando. Rio-
lanus plurimis dissectionibus, varijsque Autho-
rum lectionibus, longa annorum serie, exer-
citatione et ratiocinatione in perscrutandis cor-
porum visceribus, omnium qui eum præcesse-
runt oculatissimus euasit.Laudationes, quas tribuit Riolano Carolus le
Noble, Medicus Rothomagensis doctissimus, et
peritissimus Anatomicus, in suo Opusculo de Ve-
nis Lacteis, sunt omnibus notæ, qui librum eius
lectione dignum sibi compararunt.Hermannus Conringius, in Introductione ad
Artem medendi, edita anno 1654. sic loquitur de
Riolano. Maiorem gloriam nostrâ memoriâ in-
uenit Riolanus Junior, cum grandi Opere An-
thropographiæ longè præclarissimo, tum etiam
Encheiridio Anatomico, præ cæteris lectu dignis-
simo, Pathologicæ etiam doctrinæ gratiâ.Nobilis Viri Caroli Arturi Plessij, Doctoris
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.