Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio (1654)
Expérience iii
Note [k]
Page 132, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
(inquit) non inutiles esse credo venas lacteas, sed ad reve-
hendum chylum ab intestinis ad hepâr conditas fuisse ; Ad cor
verò chylum deferre impossibile propter distantiam corsis octo
digitorum intervallo ab insertione venarum in ramos subcla-
vios. Nam si naturæ fuisset intentio ad cor per venam cavam
tuum transmittere chylum ad sanguinis confectionem, potuis-
set juxta diaphragma duorum digitorum distantiâ vel potius
diaphragmatis intervallo, à dextro ventriculo cordis venas
lacteas inserere in cavam, ut cum ascendente sanguine chy-
lus permixtus cor ipsum adiret ac penetraret.Pugnet utinam Riolanus adversùm se, sibimet tam
immaniter repugnantem, siquidem tam acriter pu-
gnat, ut repugnanti jecori repugnans ipse chylus re-
stituatur ; compositóque ratioconio discat tandem
veritati concedere. Conferat venosi sanguinis cum
chyloso liquore consistentiam, siquidem tam perti-
naciter spissari à chylo sanguinem putat : ac si verum
sit totum, quod habet, à chylo serum sanguinem mu-
tuari, unde fiat venoso serosior, quem fundunt arte-
riæ sanguis, si spisset sanguinem chylus, pronunciet.Taceo cæterarum adversus me sanè minùs quàm
ipsum semet objectionum tribulos : expediat sese ea-
rum tricis eâdem, quâ me impetit sapientiâ ; quan-
doquidem in negotio mihi congruit, quod demon-
strandum susceperam.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.