Note [k]
Page 185, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
reperiuntur, credo esse surculos rami me-
senterici venæ Portæ, qui tunc temporis
referti sunt chylo, quem deferunt ad He-
par per truncum venæ Portæ : Alios verò
ramos interspersos per mesenteerium, qui
rubri comparent, et sanguinei sunt, esse
ramos arteiæ cœliacæ, qui præbent etiam
alimentum intestinis, quando venæ me-
saraicæ sunt refertæ chylo. Traductio il-
la forsan non durat vltra duas tresve ho-
ras, postea remeat Sanguis per venas
mesaraicas ad intestina. Cum autem in
viuente animali continua fiat attractio
chyli ab hepate per venam Portam, re-
trahitur Sanguis intra Hepar : cum iam
sint oppletæ chylo venæ mesentericæ, ex-
tincto animali, et facultate attractrice
exoluta, relabitur Sanguis in venas me-
saraicas, tumque euanescunt istæ venæ
lacteæ, propter affluxum Sanguinis, qui
candorem illum destruit. Ac sane venæ
lacteæ en inuentore Asellio, et aliorum
obseruatione, non sunt visibiles nisi in vi-
uente adhuc animali, in mortu dispa-
rent : Atque ex ipso inuentore nullum ha-
bent truncum, propterea frustra multi
laborant in trunci inuestigatione : nec
propterea discedendum ab antiqua do-
ctrina, de chyli anadosi : nempe, per
eadem vasa, diuersis temporibus, et
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.