Note [k]
Page 199, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
go fæx Sanguinis reuehitur, quæ deberet
in habitu corporis remanere. Ergo ista re-
ductio Sanguinis ad Cor, non est saluta-
ris, sed noxia.Pag. 41. Scribis, Melancholiam San-
guinis in scirrhum condensari. Nescis me-
lancholiam esse nome morbi, non hu-
moris.Pag. 73. Nunc inquiris causas Sangui-
nis motus. Sustineo impossibile in sanis,
multo minus in ægris corporibus, impe-
tum Sanguinis à Corde exilientis in systo-
le ferri ad extremos artus, simulque im-
pellere Sanguinem versus Cor ante dia-
stolen ; quia quies, siue perisystole inter-
jecta inter diastolen et systolen adeo bre-
uis est, ut momento etiam per irradiatio-
nem, intra arterias Sangine turgidas vix
fieri queat, ut describis.Pag. 74. Scribis etiam, Vasorum com-
pressionem adiuuare istum motum ex ins-
pirati intra pulmonem aëris pressura, et
adjacentium canalibus musculorum conne-
xu. Ergo si pulmones non agitentur solo
diaphragmate moto, ut sæpe fit, non poterit
motus Sanguinis perfici, nisi in partibus
thoracicis. Dormiendo placide nullus est
connixus musculorum ; Deinde, nulla est
vasorum spontanea contractio, quia mo-
tus tantum inest iis corporibus membra-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.