Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654)

Note [l]

Page 175, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

nam segetem superesse observationum uberrimam
puto. Et erunt forsan quibus cognitis (utinam no-
bis superstitibus talia contingant) iter paretur ad mor-
tem integrâ bonâ valetudine jucundiùs paulò et diu-
tius expectandam, vel minùs acerbo doloris sensu
obeundam. Et quamvis nondum satis perspecta sit
inventorum physiologicorum utilitas in pathologicis
et therapeuticis ; nullum tamen bonæ mentis aman-
tem oblectare {a} non debet, sui cognitio dilucida vel
nunc paulò clarior facta.

Polos mehercule duos nominare soleo circulatio-
nem sanguinis, et chyli in cordis usque ventriculum
dextrum derivationem, quibus innitatur jam volua
túrque Medicinæ systema ; quibus antea punctis ca-
rens irrito conatu fuit excultum ; quibus verò immo-
tis perseverantibus promovebitur. Ad illa enim duo
revocari poterunt, et ex illis pendere debent, quæ
supersunt meditationibus et curiosorum hominum
sagacitati excogitanda circa læsas, vel integras par-
tium similarium, dissimilariúmque functiones : si pau-
cula nimirum adjiciantur circa latentes adhuc mea-
tus, canaliculos, valvulas, anastomoses, vasorum in-
sertiones, divaricationes, et hujuscemodi alia minu-
tiora, quæ fugiunt obtutum nostrum in cadaverum
dissectionibus ; quippe in quibus eversa funditus ja-
cet corporis viventis œconomia, vel effuso liquore,
vel exhalatis spiritibus, vel concidentibus vasis et alio
planè modo dispositis, quàm nuper Animalibus dis-
posita fuerant.

Præterire non possum, quàm apposita videatur et
elegans tua illa cerebri cum planta, quæ bulbosâ sit ra-
dice, comparatio. Cerebrum tuo nunc beneficio non


  1. Sic pour : objectare.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note l.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0049&cln=l

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.