Note [l]
Page 206, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
sibi semper addictissimos, morum ac famæ intergrita-
te scholæ {a} ac civibus probatos, homicidij ac venefi-
cij palam incusat, imò conjurationis scriptæ in exci-
dium generis humani.Tantæ ne animis celestibus iræ.Num reformidavit illud Apostoli. {b} Qui injuriam fa-
cit, recipiet id quod iniquè gessit, et non est perso-
narum acceptio. Quis erit exteris, quid posteris sen-
sus de seniore scholæ Parisiensis magistro, qui eam
ut stygialium Medicorum et venenficorum alumnam
infamavit in hoc Hepate funerato et resuscitato. Nonne
ibi potiùs funeratam Riolani existimationem agno-
scent, quæ nunquam profecto renascetur ac resusci-
tabitur, nisi serâ tandem pœnitentiâ, jam silicernium,
conviciis ac maledicentiæ finem imponat.Hæc autem causa est cur collegas stygiales et pestes
vocat Riolanus. {c} Audite posteri et obstupescite ! quo-
niam scilicet Lacteas Thoracicas à Pecqueto inventas
cum Riolano viderunt ac laudarunt, easdem postea
conviciis cum Riolano discerpere indignum Christia-
nâ sinceritate et candore philosophico arbitrati sunt :
quoniam etiam vinum croco stibij metallico medica-
mentum non solum à peritis et cordiatis Medicis Gallis,
Germanis, Italis, Hispanis, Anglis, sed à Facultate
Parisiensi et ab omnibus ferè Europæ academiis in-
ter purgantia medicamenta jure recensitum, cum
Riolano venenum non existimant. Quo pacto autem
stibium licet παρεργον Lacteis junxerit censor, liqui-
dò patet. Nempe ostendere voluit, nunc sibi fatale
esse certissimis experimentis bellum indicere. Nam
evidentissimo sensuum testimonio pariter constat, et
Pecquetianorum canalium inventum medicinæ scien-
- Sic pour : scholâ.
- Note marginale : Ad Coloss. c. 3. v. 25.
- Note marginale : In Hepatis querimonia p. 57. et 58.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.