Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie

Note [l]

Page 27, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

præter serosum humorem iueniri. Cúmque
constantiùs assererem serum hoc albidum potius
dicendum esse Chylum, quàm aquam, eò quod
ad Chyli propiùs, quàm ad aquæ similitudinem,
et colore et corporis consistentia accederet, ille
contendebat aquam non multò dissimilem con-
tineri in vasis Lymphaticis Bartholini, ex quibus
illuc defluere potuisset. Verùm amicam illam dis-
ceptationem, quam sola mouerat vtrinque veri-
tatis explorandæ cupiditas, omnino diremit, ac
sustulit vel leuissima receptaculi compressio ;
Cùm enim quæ facta fuerat, perangusta esset in-
cisio, seri substantia liquidior sponte primum
exierat, Chylus verò concretior, aliqualem ma-
nus adstringentis tactum, vt intuitè erumperet
opperiebatur ; Itaque tria et amplius veri Chyli
albedinem et consistentiam lacteam habentis
Cochlearia, palam, et in omnium, qui spectato-
res aderant, oculis passim {a} effudit receptaculum,
ac eo sic exinanito reperti sunt Pecquetiani Ca-
nales
, omni ferè Chylo vacui. Denique recepta-
culum totum partemque Aortæ, dictos canales
Thoracicos, partémque item Venæ subclauiæ si-
nistræ, solutâ quam cum aliis partibus habebat
connexione, satis commodè sejunxi ac detraxi,
quæ quidem omnia, et alia id genus multa accu-
ratè expurgata in Musæo meo secretiùs et san-
ctiùs asseruo, vt eorum, qui ista deinceps videre
cupierint, curiositati abundè possit satisfieri.

Præterea, quatriduo circiter postquam hæc à
me gesta sunt, et apertè demonstrata, D. Guiffar-
tus
clarissimus Medicus, et Collega meus, à su-
premo Senatu mulieris cuiusdam patibulo adiu-


  1. Sic pour : pressum (errata).


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note l.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1061&cln=l

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.